PARASEMA

PARASEMA
PARASEMA
Graece παράσημα, navis insignia, aliter ἐπίσημα. Dicebatur autem parasemen, animalis alicuius προτομὴ supra rostrum navis in prora effigiata, inter προεμβολίδα, h. e. partem eminentem in prora et ἔμβολον, rostrum, unde tota nomen accipiebat: uti videre est in antiquis saxis, quae Liburnas sculptas exhibent. Ibi enim rostra tridentia visuntur, quae fluctus scindunt in infima prorae parte. Virg. l. 5. Aen. v. 143.
Convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Supra quae rostra caput tauri, aut porci, aut arietis, aut alius cuiuslibet animalis, prominens habetur. Pollux, ὑπὲρ δὲ τὸ ἔμβολον δελφὶς ἵςταται, ὅταν ὴ ναῦς δελφινοφόρος ᾖ, super rostum autem delphinus stat, sic ut navis delphinifera sit. Omnino recte: nam et aliorum animalium effigies ibi pariter stabant, unde modo ταυροφόροι, modo κριοφόροι dictae, quae tauri et artetis effigiem repraesentabant. Stephanus in voce Ταυρόεις, Ἀπολλόδωρος εν πρώτῳ γεωγραφουμένων φησι, ὅτι Ταυροφόρος ἦν ἡ ναῦς, ἡ διοκομίσασα τοὺς τὴν πόλιν κτίσαντας, οἳ ἀποῤριφέντες ἀπὸ τοῦ ςτόλου τῶ Φωκαέων καὶ προσενεχθέντες αὐτόθι ἀπὸ τοῦ ἐπισήμου τῆς νεὼς τὴν πόλιν ὠνόμασαν. Ubi urbem hanc Tauroenta nomen accepisse ait ab insigni navis, quâ vecti erant illi, qui urbem condiderunt, erat autem illud taurus, unde navis παυροφόρος appellata. Sic κριοφόρος, apud Palaephatum, ab ariete insigni: Κητοφόρος vel κητόπρωρος apud Hesychium, quâ Andromeda rapta, a ceci parasemo. Virg. Aen. l. 10. v. 156.
——— Aeneia puppis
Prima tenet, nostro Phrygios subiuncta leones,
eleganter et plane expressit τὴν λεοντοφόρον, quae supra rostrum Phrygiae matris Leones habuit pro insigni. Erat vero haec navis in tutela Matris Deûm, quae in puppi pingebatur et pro insigni vel parasemo habebat eius Leones in prora; unde videre est, diversa esse Tutelam et Parasemon. Tutela nempe Deus erat vel Dea, cuius simulachyrum in puppi; parasemon, animalis alicuius protome, supra rostrum navis, in prora effigiata. Fest us in voce Europa, Alii eam a praedonibus raptam et nave, quae Iovis tutelam, effigiem tauri habuerit, in eam regionem esse delatam. Scholiastes Iuvenalis, Pegasus Trierarchi filius, ex cuius Liburnae parasemo (ubi parasimon vulgo scriptum, e quo parasio corrupte) nomen accepit, iuris studiô gloriam memoriae meruit etc. Et quidem tutela saepe nihil commune habebat cum parasemo ut in nave, quâ Europa haec vecta est; et in ea, qua Massicus, apud Virg. loc. cit. v. 166.
Massicus aratâ princeps secat aequora Tigri.
Et post, v. 170.
——— ——— huic totum insignibus armis
Agmen, et auratô fulgebat Apoline puppis.
Ubi para semon tigris, tutela Apollo fuit. Aliquando tamen, ut sua singulis Diis insignia fuêre attributa, insigne aliquod eius Numinis, in cuius tutela navigium erat, pro parasemo in eadem navi ponebatur. Sic navis Aeneae, cuius tutela Mater Deûm fuit, parasemon habuit leones eius: et navis, quae Ovidium in Pontum vexit, Minervam pictam pro tutela gerebat, eiusdem vero galeam pro parasemo. Verba habent, l. 1. Trist. El. 11. v. 1.
Est mihi, sitque precor, flavae tutela Minervae
Navis, et a picta casside nomen habet.
Sed et interdum accidebat, ut una eademque res et tutela esset et insigne navis; quoties scil. Numinis ipsius effigies, in cuius tutela navigium erat, pro insigni locaretur in prora: et tunc navis Dei illius nomine vocabatur. Ita apud Lucian. in Dial. πλοῖον ἢ ἐυχαὶ, navis Isidem Deam et tutelam et parasemon habuit. Pauli quoque Apostoli navis, cuius Lucas meminit in Actis, Dioscuros παράσημον habuit simulque tutelam: unde et Διςτ´σχουροι quoque vocata est, ut illa Luciani, Isis etc. Nomen porro navis inscriptum erat in prora, ubi et parasemon; etiamsi parasemon a qua nominabatur haberet: idque ὑπὲρ τὸ προῦχον ἀχροςτόλιον ut ait Pollux, qui ςτόλον collocat inter rostrum et summam prorae partem h. e. lignum illud carinae ad proram eminens, quod multis in navibus in varias animalium effigies sculpebatur, at cum insigne navis non haberet, in galeam ut plurimum formabatur etc. Quam in rem plura, apud Salmas. ad Solin. p. 570.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Chrysiptera parasema —   Chrysiptera parasema …   Wikipedia Español

  • Crysiptera parasema — Gelbschwanz Demoiselle Gelbschwanz Demoiselle (Chrysiptera parasema) Systematik Überordnung: Stachelflosser (Acanthopterygii) …   Deutsch Wikipedia

  • Chrysiptera parasema — Aquarium Fish portal Chrysiptera …   Wikipedia

  • Buellia parasema (Ach.) De Not. — Symbol BUDI60 Synonym Symbol BUPA4 Botanical Family Physciaceae …   Scientific plant list

  • Buellia parasema (Ach.) De Not. — Symbol BUDI60 Synonym Symbol BUPA4 Botanical Family Physciaceae …   Scientific plant list

  • Gelbschwanz-Demoiselle — (Chrysiptera parasema) Systematik Barschverwandte (Percomorpha) Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • Jungfernfische — Riffbarsche Amblyglyphidodon indicus Systematik Klasse: Strahlenflosser (Actinopterygii) …   Deutsch Wikipedia

  • Korallenbarsche — Riffbarsche Amblyglyphidodon indicus Systematik Klasse: Strahlenflosser (Actinopterygii) …   Deutsch Wikipedia

  • Pomacentridae — Riffbarsche Amblyglyphidodon indicus Systematik Klasse: Strahlenflosser (Actinopterygii) …   Deutsch Wikipedia

  • Riffbarsch — Riffbarsche Amblyglyphidodon indicus Systematik Klasse: Strahlenflosser (Actinopterygii) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”